CAPUT

CAPUT
I.
CAPUT
Iovi apud Gentiles sacrum, veluti Sapientiae officina. Hoc Romani olim non intexêre, in urbe incedentes, nullumque pilei, petasi, causiae vel alîus tegminisusum, nisi extra urbem in peregrinatione, novêre, ut Lipsius docet: Ita namque illi a primis annis capita ad caloris frigorisque patientiam durabant, crebris frigidae lotionibus et assidaâ nuditate domi ac per urbis vicos. Ad iter petasum, vel galerum, vel causiam Macedonicam sumebant; vel pileum sive Thessalicum, sive Arcadicum, sive Laconicum. Nihilominus mos fuit Quiritibus quandoque ad Solem, ventumque et alia caeli incommoda defendenda, capiti togam inicere: licet enim ex hac brachium exsereretur, ut summa togae ora ab dextro humero deflueret; facile tamen fuit, cum res posceret, eandem deiectae togae partem revocare, caputque operire vel involvere. Hoc deinde togae velamen, in occursu viri alicuius honorandi detrahere sicque caput aperire solebant; quod Pompeio fecisse Sullam tradit Sallustius ac Plutarchus; et fieri solitum, quoties Consul vel Praetor occurreret, confirmat Seneca. Plut. Οἱ Π῾πμαῖοι τῶ ἀνθρώπων τοῖς ἀξίοις ἀπαντῶντες κὰν τύχωσι, ἐπὶ τῆς χεφαλῆς τὸ ἱμάτιον ἔχοντες, ὐποκαλύπτονται. Romani, si cui obviam facti sunt, cui bonor habendus sit, et si forte togâ caput velatum habeant, id aperiunt. Idem alibi, ubi de Sulla, ut dictum: Καὶ τῆς κεφαλῆς ἀπαγοντος τὸ ἱμάτιον, Vestem cupiti detrahentis. Etiam cum sacra fierent, haec pars togae in caput attrahebatur; capita enim velare in sacris moris fuisse, inter alia Luctetius de reb. Nat.l. 5. v. 1197. docet:
Nec pietas tilla est, velatum saepe videri
Vertier ad lapidem, atque omnes accedere ad aras,
Nec procumbere humi prostratum.
Et Virg. Aen. l. 3. v. 405.
Purpureô velare comas adopertus amictu.
Addens causam, v. 406.
Ne qua inter sanctos ignes in honore Deorum
Hostilts facies occurrat, et ominaturbet.
Vide quoque Iuvenalem, Sat. 6. v. 391. Excepti Saturnus et Hercules, quibus nodô capite litatum. Servius ad Virgilii locum, Sare sciendum sacrificantes Dus omnibus capita velare consuetos; ob hoc, ne, si inter religionem aliquid vagis offerret obtutibus: exceptô tantum Saturnô, ne Numims imitatio esse videretur, et Hercule in templo suo, quia et ipse capite opertô est. Quam proin vatietatem ridet Arnob. adv. Gentes, l. 3. sub fin. ubi G. Elmenhorst vide. Hinc inter omina mortis Hadriani illud Spartianus, c. 26. recenset, quod sacrificanti praetexta sponte delapsa caput ei operuit: Nec aliam ob causam apud Livium, l. 23. c. 19. Manitio Praenestinorum Praetori statua in foro Praeneste statuta est loricata, amicta togâ, velatô capite. Habitu nempe vota concipientis: Subicit enim, Cum titulo laminae aeneae inscripto: Manitium pro militibus, qui Casilini praesidio erant, votum vovisse. Porro in re crepera ac calamitosa totum involvebatur: quod Caesar et Pompeius, eôdem leti genere ad generum Cereris descendentes, in ipsa morte usurpârunt, apud Dion. Suetonium, Plut. Aliud quid fuit, cum Scipio Nasica, contra Gracchum vadeus, laciniam togae capiti imposuit: Nam cum repente in mediam rixam iturus esset, ubi fustibus ac saxis, subselliorumque fragminibus et coeteris quae furor ministratet, maxime res agebatur, nullôspatiô captendi arma, non solam togae laciniam, sed totam fere partem inferiorem in rugas contractam ac complicatam, capiti ad tutelam imposuit, et se velut galeâ communivit, ut etiam sic subductâ togâ expeditior in pugna foret; apud eundem Plut. Nec vero togâ solum involverunt Veteres caput, sed et palliola in eum usum praecipue fuêre: unde Claudius apud Sueton. c. 21. Gladiatoriô munere palliolatus novô more praesedit; nempe caput palliolô rectus, quô frigus arcebat. Praeterea cucullis, aliisque tegminibus, idem fiebat. Graecanicô palliô, quod totum capiti iniciebatur, obvelatus Maecenas introducitur apud Senecam, Ep. 114. Hunc esse, qui in tribunali, in Rostris, in omni coetu publico sic apparuerit, ut palliô velaretur caput, exclusis utrinque auribus, non aliter quam in Mimo Divite fugitivi solent: de quibus Plaut. Captivis, Num certa res est, eôdem pactô ut Comici servi solent, Coniciam in collum pallium. Hunc ritum qui accumbentium esse voluêre, ex Plut. in Pompeio, merito vapulant: Ibi enim notatur liberti eius Demetrii importunitas, quod ante Dominum discumberet, et quidem capite obtectô: quod soli aegroti aut molles faciebant. Itaque et Trimalcio ille apud Petronium mollissimus, quod palliô coccineô adrasum incluserat caput, convivis risum excussit. Vide Octav. Ferrarium, de re vestiaria l. 1. c. 10. et 11. etc. Apud Dionem, permittit Caligula Populo Rom. πίλους σφίσι τὸν Θετταλικὸν τρόπον ἐς τὰ ςθέατρα φορεῖν, pileum Thessahcum in Theatra afferre, ne Solis aestu offendantur. Auctor tamen est Ioh. Chrysostomus, Homil. 2. adv. Iudaeos, adhuc suâ aetate morem obtinuisle, ut, qui ludos spectarent, nudô capite Solis perferrent aestum, Α῎τοπον, inquiens, εν Ο᾿λυμπιακοῖς μὲν καθημένους ςθεαςτροις, εν μέσων νυκτῶν εἰς μεσημβρίαν μέσην καρτερεῖν, ἀναμένοντες ιδεῖν, εἰς τίνας ὁ ςτέφανος περιςτήσεται, καὶ γυμνῇ κεφαλῇ ςθερμην` δέχεςθαι την` ἀκτῖνα, Vide Lucianum de Gymnas. Imperatores vero veter. εν πίλοις λακωνικοῖς, in pileis Laconicis fuisse spectatos, narrat Synesius de Regno. Quidam etiam ita obduratô collô fuerunt, ut etiam itinera nudô capite aetate pariter ac hieme facerent, Masanissa, Iulius Caesat; corbulo apud Tacitum Annal. l. 13. Hadrianus Imperator apud Spartianum et Dionem; Servius, apud Herodian. l. 3. Iulianus, apud Claudium Mamertinum, Alii. E quibus tamen Hadrianum mortis causam hinc maxime contraxisse, scribit Spartian. sub sin. Vide Casaubon. ad eum. Sed et Caput nonnumquam Veteres in pugua nudârunt, virtutis ostentandae, ur de Sacrovito ioquitur Tacitus, Annal. l. 3. c. 41. Vide quoque Curtium, l. 7. c. 4. ubi de Satibarzane Persa et Erigyio Macedone, Xenophoutem, Α᾿ναβάς. l. 1. ubi de Cyro iuniore, imo omnibus Persis, Alios. Henetos vero omnino nudos, operientes solummodo corporis verecunda, refert Paul. Warnefridus, de Gestis Longobardor. l. 1. c. 20. Porro Caput osculabantur non raro Veteres, uti infra pluribus dicemus, voce Osculum; et eiusdem iactatio inter 9. erat ceremonias, quas Galli, Cybeles olim Sacerdotes, obire solebant; quod ad unitationem Cybeles factum esse, discimus ex Diodoro, l. 3. ubi ait, illam διὰ την` πρὸς τὸμειράκιον φιλοςτοργίαν καὶ την` ἐπὶ ταῖς τροφοῖς λύπην, ἐμμανῆ γρνομένην, εἰς την` χώραν εντηδῆσαι. καὶ ταύτην την` ὀλολύζουσαν καὶ τυμπανίρουσαν ἐπιέναι πᾶσαν χώραν, καταλελυυνίην τὰς τρίχας, Cybelem per amoris erga iuvenem (Attinem) impatientiam, et maerorem ob nutrices, furore correptam in agros excurrisse: atque ibi solam, dissusis capillis, ululatu et tympani strepitu, universam implevisse regionem. Ad quem ritem pertinent illa Catulli, Epigr. 64. v. 19.
------ ------ simul ite, sequimini,
Phrygiam ad domum, Cybelles Phrygia ad nemora Deae.
Ubi cymbalûm sonat vox, ubi tympana reboant,
Tibicen ubi canit Phryx curvô grave calamô.
Ubi capita Maenades vi iaciunt hederigerae,
Ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant.
Sic Cilnius Maecenas,
Ades huc, ades Cybellae, Dea, montigena Dea,
Age tympanô sonanti quate flexibile caput.
Latus horreat flagellô, comitum chorus ululet, etc.
Vide Voss. de Idolo.l. 1. c. 20. sub fin. Et ad hanc capitis rotationem, non uti Erasmus putabat, ad Divae anilitatem, pertinet, quod tremuli tales dicuntur, apud B. Hieronymum, Ep. ad Marcellam: Histrio nunc mollis in Venerem frangitur, nunc tremulus in Cyelen. Vide eundem, l. 2. c. 54. De capite autem Cybeles turrito, tegmineque capitis feminarum Cilissarum ac Mysicarum, quod turrim referens ad imitationem eius gestavetunt, dicemus infra,
ubi de Turrito capite: uti de more occisorum Capita unguentis inabuta suffigendi, quô diutius vultus agnoscerentur, quod καταμυροῦν Graeci dieêre, lemmate Ungendi ritus. Coeterum, ex antiqua notione vocis πόλος, quâ Haemisphaerium ea signisicabat vel globum, tota capitis rotunditas quoque sic appellata est. Pollux, de Capite et Capitis partibus, Καλεῖται δὲ τὸ σύμπαν πόλος, κράνιον καὶ κόγχος παρὰ Λυκοφρόνι,
Τυπεὶς οκεπάρνῳ κόγχον δ᾿θέτῳ μέσον.
A' rotunditate scil. sic vocârunt, ut et κόγχον: quemadmodum testam hodieque Galli vocant, a testae forma. Addit Pollux, οκάφιον etiam vocari apud Aristophanem hôc versu,
Ι῞να υὴ κατεαγῆς τὸ οκάφιον πληγεὶς ξύλῳ.
Ne tibi percussum fuste frangatur caput.
Ad quod proin instar factum olim vas illud Guomonicum, in quo gnomon erectus ostendebat Solstitium et Aequinoctium, cui hinc et πόλου appellatio. Sed et eadem videtur fuisse Horologiorum forma, quae inde Σκάφια dicta sunt, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 636. et 1258. ubi notam compendiariam Capitis in Hippocratis antiquis libris hanc fuisse notat ???. At plura hanc in rem, supra ubi de ritu Veterum varia Capite testandi.
II.
CAPUT
pro Rege, unde tenere in capite est tenere de Rege, omnium terrarum capite. Etiam superior dominus feodi, infra Regem, Capitaneus et Caput dicitur. Caput ieiunii dies Mercurii auctoribus vocatur. Esse in capite idem est, quod praefectus, capitalis, primarius. Isidor. Orig. l. 9. c. 3. ubi Quinquagenarii dicti, qui sunt in capite 50. militum. In Capite tenere, licet non a Rege, nobilitatis olim indicium fuit. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Caput — Capút, adv. aus dem Franz. capot, welches nur im gemeinen Leben üblich ist. Caput gehen, verloren gehen, niedergemacht, zu Grunde gerichtet werden. Einen caput machen, ihn in Ansehung seines Nahrungsstandes verderben, oder zu Grunde richten. Im… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Caput — (lat. ‚Kopf‘) bezeichnet: Kopf Gelenkenden bestimmter Knochen Kopf bei einem Skelettmuskel Kopfteil bei einem Organ (Biologie) Caput (Rapper), deutscher Rapper Siehe auch:  Wiktionary: caput – Bedeutungserklärungen, Wortherkunft,… …   Deutsch Wikipedia

  • Caput — Ca put (k[=a] p[u^]t), n.; pl. {Capita} (k[a^]p [i^]*t[.a]). [L., the head.] 1. (Anat.) The head; also, a knoblike protuberance or capitulum. [1913 Webster] 2. The top or superior part of a thing. [1913 Webster] 3. (Eng.) The council or ruling… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • căput — CĂPÚT s. v. laibăr, mintean, surtuc. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime  căpút ( te), s.n. – Palton, mantou. Mag. kaput, acuz. de la kapu (DAR; Gáldi, Dict., 112). Trimis de blaurb, 28.12.2006. Sursa: DER …   Dicționar Român

  • caput — head, in various senses, from L. caput (see HEAD (Cf. head)) …   Etymology dictionary

  • Capūt — (v. fr. Capot), hinfällig, matt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Capŭt — (lat.), 1) Kopf, Haupt, so in der Chirurgie C. obstipum, schiefer Hals, s. Cephalotoxic; in den Antiquitäten C. porcīnum (Schweinskopf), so v.w. Cuneus; in der Naturgeschichte C. medusae (Medusenhaupt), eine Art Seestern, s. Medusenhaupt; 2) das… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Caput — (lat., Mehrzahl Capita), Kopf, Haupt; Hauptstück, Kapitel (Abteilung eines Buches); C. jejunii, Anfang der Fasten, d. h. der Aschermittwoch. C. Medusae, s. Cirsomphalus; C. obstipum, Schiefhals; C. succedaneum, Kopfgeschwulst bei Neugebornen.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Caput — (lat.), Kopf, Haupt, Hauptstück, Anfang, Kapitel (Abteilung eines Buchs) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Caput — (frz. capot), hinfällig, kraftlos, todt, entzwei …   Herders Conversations-Lexikon

  • caput — cabeza. Extremo dilatado o prominente de un órgano o de parte de él. Diccionario ilustrado de Términos Médicos.. Alvaro Galiano. 2010 …   Diccionario médico

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”